# Registri Epistolarum 2-16

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-16

Gregorius a Columbo episcopo Numidiæ. Epistolam fraternitatis vestræ, horum latore diacono vestro deferente, suscepimus, in qua nobis de persona Pauli.episcopi quae apud vos acta sunt indicastis. Quod tam sero factum est, ut persona ipsa hic jam valuisset minime reperiri. Nam et vir eice!- lentissimus filius noster Gennadius patricius suum ad nos pro causa eadem cancellariun) destinavit. Sed dum fecissemus inquiri utrum cum eo nobis coram positis vellet inire conflictum, respondit ad hoc se minime fuisse transmissum, sed solummodo tres quosdam huc de ejus Ecclesia deduxissp, qui contra eum plurima dicere debuissent. Dum ergo neque illum ad inferendas actiones paratum invenimus, Deque personarum illarum nos qualitas movit quod b in accusatione episcopi valuissent idoneae repenri, sæpe dicto Paulo episcopo ad urbem se regiam relaxari debuisse precibus speranti non potuimus contradictionis moras afferre; sed mox eum secundum petitionem suam cum aliis duobus secum deductis episcopis ambulare permisimus. Si qua ergo fuere quae contra eum dici rationabiliter poterant, mox eo buc veniente vestra debuit, quod nunc fecit, fraternitas cuncta subtiliter indicare. Quod enim multorum vos inimicitias ob hoc quod nostris vos frequentius visitamus epistolis pati signastis, dubium non est, reverendissime frater, bonos pravorum odia sustinere, divinisque intentos operibus perversorum adversitatibus lacerari. Sed quanto hæc quæ sunt prava circumstant, tanto in commiasi vobis cura regiminis debetis instantius occupari, c et circa gregis Christi vigilare custodiam, quantoque iniquorum vos contrarietas premit, tanto alacriores ac de promissa remuneratione certissimos pastoralis soHicitudinis cura debet accendere, quatenus Pastori summo lucrum de injuncto vobis opere valeatis of. ferre.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
