Latin
Book 7, perturbatio, quæ funditus repelli non potest, animumobruat. Vicaria fidei confe…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-17
Unproofread scanNot analysed yet
Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium prædicationis appetit, pePcontemplativam vero Jeremias amori conditoris sui sedulo inhærere desiderans ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit. Quod ergo laudabiliter unus appetiit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste, ne tacitæ contemplationis lucra (oquendo perderel, ille, ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit plene non restitit, ct is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit t ne aut non purgatus, adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat.