Latin
Book 12, Coercendum Paulinum antistitem, qui in clerum suum I sœvierat, et sacrilega nun…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-23
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia memoratus frater nosicr Paulinus ecclesiasticos ordines per simoniacam dare haeresim quod audire nefas est, dicitur; una cum antedicto primate vel aliis subtilius hoc et cum omni tibi diligentia sit curae perquirere. Et si ita, quod absit, inventum fuerit, studendum atque agendum est ut et eum qui praelium accipere, et eum qui dare non metuit, canonicæ ultionis sententia feriat, qualenus horum emendatio multorum possit esse correptio. Et priusquam haec radix mortifera' i coalescat, et plures interimat, totius concilii definitione damnatur, ut nullus unquam pro quovis ordine accipere, nullus dare aliquid audeat, nec quisquam ex gratia, sed promoveatur ei merito, ne et ordo ecclesiasticus confondatur, g et sit probitas vitae despectui, si præmium meriti indignus acceperit.