Latin
Book 13, Quœ clerici, suis justa petentibus promisit exhibeat
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-26
Unproofread scanNot analysed yet
d Tabularium autem una cum consensu seniorum et cleri memineris ordinandum, qui annis singulis ad Imputandam f. audis suspicionem solemniter suas debeat rationes exponere. Vindemiarum autem tempare idem clerus emendi vinum de possessionibus Ecclesiæ tuæ ad justa pretia, in quantum vendendum est, rentedium consequatur. Nam satis contra rationem est ut quod potest enraneis venundari, clericis dato pretio denegetur. Possessiones iBitur, vel si qua sunt alia ecclesi3stico juri competentia, et ab extraneis indebite detinentur, cum omni studio servata civilitate, in jus Ecclesiæ tuae e reparare festina, ut negligens in aliquo videri non valeas. Si quid igitur de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit quod te juste possit offendere (Grat. ,dist. 86, c. 25, caus. 15, q. 7, c. 2), facile non eredas, nec ad vindictam te res accendat incognita; sed præsentibus senioribus Ecclesiæ tuae diligenter est Veritas perscrutanda, et tunc si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquelltis. Hæe itaque omnia sic sollicite ac mansuete studii tui sit custodire, quatenus nec tu promissionis tuae videaris immemor exstitisse, nec illi contra te justam occ:,sionem invenire valcant murmurandi. i Datum mense Aug., indict. 6. (Joan. Diac. ,lib. i, c. 34.)