Latin
Book 3, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Paulo episcopo. Licet non mediocriter nos contristaverit cognita quam es perpessus injuria, habemus aliquam tamen consolationis materiam, quod laudem tuam huic rei inesse cognovimus, ob id quod pro aequitatis rectitudine hoc, quantum directa nobis patefecit relatio, pertulisti. Ut ergo ad majorem fraternitatis tuae gloriam applicetur, haec res constantiam tuam nec frangere, nee a via debet veritatis avertere. Nam major in sacerdotibus merces est, in veritatis tramito etiam post injurias permanere. Ac ne tanta impie'atis insania inulta remaneat, et in pejus indisciplinatio perniciosa prorumpat, Scholastico viro magnifico Campaniae judici, quia hic praesens inventus cst, ut haec digna coercitione vindicare debuisset, injunximus. Sed quia homines tui a nobis ut personam dirigere debuissemus petiverunt, propterea Epiphanium subdiaconum illuc nos transmisisse cognosce, qui una cum suprascripto judice investigare valeat, ac cognoscere veritatem, quatenus in eos a quibus tantum facinus immissum constiterit, vel perpetratum, sua instantia dignam faciat exerceri vindictam. (Vide sup. ep. 1.)