# Registri Epistolarum 2-6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Bonifacii in præpositum ordinationem probat. Sancti Joannis tunicam petit. In c…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-6

De tunica vero sancti Joannis omnino grate suscepi, quia sollicitus fuisti mihi indicare. Sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aui, quod melius est, eumdem episcopum qui eam habet cum clericis suis et cum ipsa ad me transmittere, quatenus et benedictione tunicae perfruamur, et de eodem episcopo vel clericis mercedem babere valeamus. Causam vero quæ cum Floriano vertitur incidere volui, et jam ei vel octoginta solidos mutuos dedi. Quos ille, credo, disponit sibi pro monasterii debito recompensari, et omnino volo eamdem causam decidi, quia Stephanus e chartularius dicitur imminere ut eam prædictus Florianus in publicum transferat, et grave nobis est cum puhlico litigare. Unde necesse est nobis aliquid cedere, ut possimus eamdem causam ad compositionem perducere. Quod dum faetum luerit, dilectioni tuæ, Deo auxiliante, nuntiabimus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
