Latin
Book 3, suæ privilegia ex consuetudine tuetur; qum ne minuantur postulat
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Commemorastis igitur quod ege, novitatis ambttione, pallii usum supra quam antecessoribus meis indultum fuerat usurpassem. Quam rem proprii domini mei conscientia, que divina regitur dextera, nullo modo credere patiatur, nec opinionis incer! o aures sacratissimas aperire. Primum, quia licet pecrcator, novi tamen quam grave sit terminos nobis a patribus affixos transcendere, et quod omnis elatio nibil aliud habeat quam ruinam. Nam si majores nostri in regibus superbiam non tulerunt, quanto magis non eat in sacerdotibus sustinenda? Deinde recolo me in sinu atque in gremio sacrosanctae Ecclesiae vestræ Romanae enutritum, et Deo auxiliante provectum. d Et quibus ausibus ego sanctissimas illi sedi, quae universali Ecclesiae jura sua transmittit, praesumpserim obviare, propter cujus conservandam auctoritatem, sicut Deo manifestum est, Multorum contra me inimicorum invidiam graviter excitavi? Sed beatissimus dominus meus nihil me contra priscam consuetudinem existimet attentasse, quod et multis et prope «ab omnibus civibus hujus urbis attestatur, inter gesta etiamsi acquievisset, et suprascriptus reverendissimus notarius potuerat attestari, quoniam jam de secretario descendentibus filiis Ecclesiae, et ingredientibus diaconibus f ut mox procedatur, tunc primus diaconus episcopo Ravcnnatis Ecclesiæ pallium consuevit induere, quo et in litaniis solemnibus uti pariter consuevit.