# Registri Epistolarum 2.1-15

Gregory the Great, Registri Epistolarum, 2.1 to 2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.1

Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quia valde subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormienlis. Aliquando enim ex crapub, aliquando ex naturæ superfluitate vel infirmitate, aliquan to ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturæ superfluitate vel infirmitate cvenerit, omnimodo hæc illusio uon est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gul.e in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, babct exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sairi mysterii, vel missarum solemnia celebiaudi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut ex. hiheri mysterium, pro (o quod sacerdos alius in lo o deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qni implere e mysterium valcanl, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohihere non dcbet; sed 2b immolatione sacri mysterii abstineri, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpis imaginatio nou concusseriL. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tunc cel suo judicio libera, cum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus. Videt euim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. b Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe Iit per diabolum, delectatio per carnein, consensus per spiritum, quia primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consens it.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
