Latin
2.2 to 2.3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2.2-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam vero possessores nos Sardiniæ petiverunt ut, quia diversis oneribus afOiguntur, Constantinopolim pro eorum debeas remedio proficisci, licentiam tibi enndi concedimus. Sed et dilectissimo filio nostro Bonifacio scripsimus,ut suum tibi pro remedio illius provinciæ studeat adhibere solatium. De Ecclesiis autem quas vacare sacerdotibus indicasti, præ*dicto reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Januario scripsimus, ut eas debeat ordinare; sic tamen, ut non omnes ad episcopatum de Ecclesia ipsius eligantur. Nam sic eum convenit alias ord)- nare, ut Ecclesiae suae de personis quae in ea possint proficere neccessitatem non faciat.