# Registri Epistolarum 2.4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Liber Dec(Mus Quartus, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.4

IlIud igitur quod ad gubernationem quorumdam monasteriorum personas esse praepositas quae ante, dum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsæ sunt, indicasti, officium quidem abbatis susc!- pere nisi omnino correcta vita, et digna praecedente pœnitentia, minime debuerunt. Sed quoniam jam abbatum, sicut dicis, officium susceperunt, de vita, moribus ac sollicitudine eorum cura gerenda est. Et si actus eorum inventi centra officium non fuerint, in eo quo sunt ordine perseverent; alioquin, remotis eis, alii qui commissis sibi animabus prodesse valeant ordinentur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
