Latin
Liber Dec(Mus Quartus, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Causa præterea de monasterio sancti Hermae, quod ill domo Pomponianæ religiosæ feminae d a fratre nostro constructum est, quia plus blandimentis quam districtione agenda est, experientia tua apud eamdem mulierem cum dulcedine agere studeat, quatenus nee illa in peccatum proprium auctoris sui debeat postponere voluntatem, et tu utilitates monasterii valeas salubriter procurare. Puellas autem suas quas antedicta Pomponiana in monasterio mutata olim religiosa veste convertit, abstrahi ab ea vel inquictari nullo modo patiaris, sed in ea qua sunt conversatione, Deo protegente, permaneant.