Latin
Liber Dec(Mus Quartus, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc igitur uod scripsisti, fratrem et coepiscopum nostrum Januarium tempore quo sacrificium celebrat tantam pati frequenter angustiam, ut vix post longa intervalla aft locum e canonis redire valeat quem reliquit, atque ex hoc multos dubitare si communionem debeant de ejus consecratione percjpere, admonendi sunt ut nullatenus pertimescant, sed cum omni fide et securitate conunuuicerH, quia aegritudo personae sacri mysterii benedictionem nec mutat nee polluit. Secretius tamen omnino idem frater noster hortandus est, III quoties aliquam molestiam senserit, nun procedat, ne ex hoc et se despiciendum præbeat, et infirmorum animis scandalum faciat.