# Registri Epistolarum 2.9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Liber Dec(Mus Quartus, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2.9

Praeterea Pomponiana, religiossa femina, questa nobis est hæreditatem quondam generi sui Epiphanii, in qua Epiphanius idem Matronam conjugem suam filiam antefatæ Pomponianæ usurfructuariam constituerat,monasterio quod in dumo sud fundari statuerat, et I ostea exstincto usufructu modis omnibus profuturatn, atque alia quæ fidem Matronæ proprietatis jure probantur competere, ab experientia tua et a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Januario injuste sublata, et exinde nihil hactenus, vel filiæ suæ redditum, vet profecisse monasterio. Quod si ita veritas se habe!, et aliquid te indecenter fecisse cognoscis, absque ulla mora ablata restitue; ant certe si aliter esse putas, nc gravari pars adversa præjudicialiter videatur, electorum cum ea judicium h ac de causa nullo modo subire postponas, ut utrum vera justaque ejus sit querimonia, definitione judicii declatetur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
