# Registri Epistolarum 20.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/20.1

Gregorius Mauricio Augusto. Piissimus atque a Deo constitutus dominus noster, inter caeteras augustorum ponderum curas, conservandæ quoque sacerdotali charitati rectitudine studii spiritalis invigilat, videlicet pie veraciterque considerans neminem posse rec!e terrena regere. nisi noverit divina tractare, pacemque reipunlicæ ex universalis Ecclesiæ pace pendere. Quæ enim, serenissime dnmine. virtus humana, quodque caroei robur brachii contra vestri Christianissimi culmen imperii irreligiosas præsumeret manus erigere, si studeret concors sacerdotum ntens Redemptorem suum lingua pro vobis, atque, ut oportebat, meritis exorare? Aut quia ferocissimæ gentis gladius in necem fidelium tanta crudilitate grassaretur, nisi nostra vita, qui sacerdotes nominamur, et non sumus, a pravissimis gravaretur operibus? Sed dum nos compe!entia nobis relinquimus, et nobis incompetentia cogitamus, peccata nostra barbaricis viribus sociamus, et culpa nostra hostium gladios exacuit, quae reipublicæ vires gravat. Quid autem dicturi sumus, qui populum Dei, cui indigne præsumus, peccatorum nostrorum oneribus premimus, qui quod per linguam pr:rdicamus per exempla destruimus, qui iniqua docemus operibus et so'a voce ea quae sunt justa prætendimus? Ossa jejuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis vestihus tegitur, et elatione cordis purpuram superamus. Jacemus in cinere, et ° excelsa despicimus. Doctores bnmiliulJI, duces superbiæ, ovina facie lupinos dentes abscondimus. Sed quis horum finis est, nisi quod hominibus suademus. Deo autem manifesti sumus? Quamohrem providentissime piisimus Dominus ad compescendos bellicos motus pacem quærit Ecclesiae, atque ad hujus compagem sac rdotum dignatur corda reducere. Quod quidem ego opto, atque, quantum ad me attinet, serenissimis jussionibus obedientiam præbeo. QuOa vero non causa mea, sed Dei est, et quia non solus Pgo, sed tota turbatur Ecclesia, quia piæ leges, quia venerandae synodi, quia ipsa etiam Domini nostri Jesu Christi mandata superbi atque pompatici cujusdam sermonis inventione turbantur, piissimus Dominus locum secet vulneris, atque resistentem ægrum augustæ aucloritatis vinculis constringat. Astringendo enim ista, rempublicam sublevatis; et dum talia reciditis, de regni vestri prolixitate tractatis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
