Latin
Book 5, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 20.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe multos Conslanlinopolilanæ Ecclesiæ ill hæreseos voraginem incidisse novimus sacerdotes, et non solum haereticos, sed etiam hæresiarchas factus. Inde quippe Nestorius, qui Mediatorem Dei et hominum Jesum Christum duas esse personas existimans, quia Deum fieri hominem ptuisse non credidit, usque ad Judaicam perfidiam erupit. Inde Macedonius, qui consubstantialem Patri et filio Spiritum sanctum Deum esse denegavit. Si igitur illud nomen in ea Ecclesia sibi qui-quam arripit, quod apud bonorum omnium judicium fecit; universa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is qui appellatur universalis cadit. Sed ab- 'sit a cordibus Christianis nomen istud blasphemiæ, in quo omnium sacerdotum honor adimitur, dum ab uno sibi dementer arrogatur.