# Registri Epistolarum 20.7-9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, 20.7 to 20.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/20.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/20.7

Certe pro beati Petri apostolorum principis honore, per venerandam Chalcedonensem synodnm Romano pontifici oblatum esI. Sed nullus corum unquam hoc singularitatis nomme ut conseDsit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quid est ergo quod nos hujus vocabuli gloriam ct oblatam non quærimus, ct alter sibi hanc arripere et non oblatam præsumit? Ille ergo magis est piissimorum dominorum praeceptione flectendus, qui præceptis canonicis obetJienpraebere Coulenlnit. Ille coercendus est, qui sanctae universali Ecclesiæ injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque imperii vestri se per privatum vocabulum superponit. Ecce omnes hac de re scandahim patimur. Ad vitam ergo rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt. Nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriæ tumorem atque contra statuta Patrumm suam cervicem erigit, in omnipolenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
