Latin
Book 2, Letter 21
Gregory the Great, Registri Epistolarum 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Jobino præfecto Illyrici. Lic et ad reddenda paternae charitatis officia, hostilitate hineribus occupatis, raritas portitorum impediat, quoties tamen occasio inciderit, excellentiam vestrain non desistimus scriptis discurrentibus visitare, quatenus quorum aspectum præsentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri. Gaudemus itaque quod eminentiæ vestrae regimme afflictæ Dominus voluit provinciae consulere, lit quam ex una parte flagello barbaricæ vastationis ulcerat, hanc ex alia per eminentiam vestram, quasi per superductam salutem curet. Largitam ergo vobis dignitatem ex solo munere donantis attendite, et ex ipsa concessi regitninis administratione Conditorem vestrum erga vos placabiliorem facite; quatenus cum ipse quod largitus est meritis bonorum operum, ad suam viderit gloriam revocari, et in hac vos vita clariores efficiat, et præmia vobis regni coelestis concedat. Praesentium igitur latorem, quem illuc pro ipsa exigui patrimonioli administratione direxiinus, vestrae excellentiæ commendamus. Nos enim charilatis vestræ connexi vinculo Dominum petimus, quo sic actus vestros in hac vita dirigat, ut ipsorum merito ad æterna vos regna perducat. Natali autem fratri et coejiscopo nostro in nullo Gloria vestra opem contra justitiam ferat, quia tanto necesse est ut canonica' ultionis vindictam sentiat, quanto ei ipsam regulam canonicam ignorat.