# Registri Epistolarum 21.5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/21.5

Salonitanæ vero civitatis K episcopus rne ac responsali meo nesciente ordinatus est, et facta res est quae sub nullis anterioribus principibus evenit. Quod ego audiens, ad eumdem prævaricatorem, qui inor. dinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solemnia celebrare nullo mado præsumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem si hoc fieri ipsi jussissent quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. Et contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam sæcularium hominum, quibus, denudata sua Ecclesia, praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere præsumit. atque ad me venire secundum jussionem dominorum noluit. Ego autem praeceptioni pietatis eorum ubed!ens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum prætermittere praesumpsit, ita ex cordc laxavit ac si me auctore fuisset ordinatus. Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia eICOIlImunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita præterire non possum. Sed opto, et Do.. minum deprecor, quatenus nihil in eo de his quae dicta sunt valeat inveniri, et sine periculo animae meæ causa ips:us terminetur. Prius tamen quam hæc cognoscantur, screnissimus dominus discurrente jussione præcepit ut eum venientem cum honore suscipiam. Et valde grave est ut vir de quo tanta et talia nuntiantur, cum ante requiri et discuti debeat, honoretur. Et si episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur, infelix ego in Ecclesia ista quid facio? Sed ul episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad sæculares judices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputO. Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto; et si ad me diu venire distulerit, in eo eiercere districlionem canonicam nullo modo Eessabo. In omnipotenti antem Domino confido, quia longam piissintis dominis vitam tribuet, et nobis sub manu vestra non secundum peccata nostra, sed secundum gratiae suae dona disponet. Haec ergo tranquillissimæ dominas A suggero, quia integerrima serenitatis ejus conscientia quanio movcatur zelo rectitudinis atque justitiæ non ignoro.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
