# Registri Epistolarum 22.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/22.1

Gregorius Cypriano diacono. Novit dilectio tua hoc olim consuetudinem tenuisse, ut fratres etcoepiscopi nostri Romam semel in triennio de Sicilia convenirent, sed nos, corum labori consulentes, constituisse ut suam huc sumet in quinquennio praesentiam exhiberent. At quia jam diu est quod huc minime convenerunt, eos hortari le volumus ut Natale sancti Petri hic, Deo perducente, nobiscum debeant celebrare. Sed ne forte praetori aliqua possit nasci suspicio, si eos huc admonitos venire cognoverit, voluntatem nostram intelligens, ita hoc ex te facere stude, ut et ipsi, sicut praediximus, ad diem constitutum huc venian', et nulla de eis praetori possit esse suspicio. Liparitanum vero et Regitanum episcopos, ut huc veniant pariter commonebis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
