Latin
Book 7, Letter 22
Gregory the Great, Registri Epistolarum 22.2
Unproofread scanNot analysed yet
Circa Libertinum vero virum magnificum esto sollicitus, ut nullus illum dolus decipiat, quia aliqua nobis de Ravennati urbe scripta sunt, ipsamque ad le epistolam misimus, ut ex ea qualiter te erga eum debeas exhibere possis addiscere. Consolare autem eum, ut se non affligat, quia credimus quod nos excellentissimus filius noster exarchus non contristet. Nam de persona ipsius scribere non distulimus. Sed quia in Pado idem exarchus occupatus est, minime scripta ejus suscepimus. (Cr. Joan. Diac. l. III, n. 24.)