# Registri Epistolarum 22.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 13, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/22.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/22.2-2

Praeterea indico quemdam hic nomine Beatorem, qui quasi comes privatarum dici vult, venisse, et multa contra omnes agere, maxime autem contra excellentiae vestrae homines, vel nobilissimarum. nepLium vestrarum, quasi res publicas quaerens. Et nos quidem perverse eum agere non permittimus, sed neque utilitatibus publicis possumus obviare. Vos ergo apud piissimos principes, sicut potestis, agite, ut ei agere prava contradicant. Nam cum omni strepitu neque utilitas publica agitur, neque aliquid magni est compendii quod repetere videtur. Dulcissimum filium meum domnum Straiclium mea peto vice salutari, quem omnipotens Deus. sibi vobisque nutriat, vosque semper de sua gratia et de viia illius consolemur. De reversione autcm vestra quid scri! ere debeo, qui qunntum eam desiderem scitis. Sed dum causarum obligationes aspicio, mihi in desperatione est, atque ideo Creatorem oninium cxoro, ut ubicurquc estis, ubicunque fueritis, suae vos dextera extensione protegat, atque a malis omnibus conservet.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
