# Registri Epistolarum 23.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/23.1

Gregorius Joanni episcopo a primae Justiniana: IIlyrici. Manifestum bonitatis esse liquet iudicium, in onius electione cunctorutn convenire consensum. Quia igitur (Grat. dist. 65, c. 9) suscepta fratrum ct coepiscoporum nostrorum relatio ad locum vos sacerdotii totius concilli unito consensu ei serenissimi principis volunta e declarat accersiri, gratias omnipotenti Deo creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, qui vitam actusque vestros ita de præteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere judicio. Quibus nos quoque in jersonaui fraternitatis tuje per omnia consentimus. Atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut charitatem vestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat. b Pallium vero (Dist.100, c. 10) ex more transmisimus, et vices vos apostolicae sedis agere iterata innovatione decernimus, admonentes ut ita vos circa subjectos debeatis exhibere placabiles, ut rectitudinem vestram diligere provocentur potius quam timere. Quorum si culpa forte poposcerit, ita excessus emendare curabitis, ut paternum affectum de animo nullo modo relinquatis. Estote in cus'odia commissi gregis vigilantes atque solliciti, et disciplinæ zelo districti, ut lupus insidians, nec ovile turbare dominicum, nec nocere ovibus aliqua fraudis occasione praevaleat. Animarum lucrum Deo nostro tota mentis intentione facere testinate, nomen nos pastoris non ad quietem, sed ad laborem suscepisse cognoscite. Exhibeamus ergo in opere quod signamur in nomine. Sacerdotii praero-. gativam si recta consideratione pensemus, sollicitis et bene gerentibus in honore, negligentibus autem profecto erit in onere. Sicut igitur laborantes et circa animarum salutem sollicitos hoc nomen ante Deum eternam ducit ad gloriam, ita desides ac torpentes ° vergit ad poenam. In lingua nostra vitam esse aliam plebs commissa agnoscat. Sit illis fraternitatis vestræ doctriua, gratus coercitionis stimulus, et vita imitationis exemplum. Quid enim diligere č quid timere debeant, charitatis vestrae sermo praedicationis aperiat, fructum efficacia vestrae aeternae hujusmodi retributionis acquirat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
