Latin
Book 2, Letter 23
Gregory the Great, Registri Epistolarum 23.2
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec vero et ista vos principaliter deliberationis cura constringat, ne unquam ordinationes facere tentetis illicitas; sed Ii quos ad clericatus ordinem vel potiorem forte gradum promoveri contigerit, non præmiis aut precibus, sed meritis ordinentur. In nulla ordinatione fraternitati vestrae commoda quolibet modo surripiant, ne laqueis simoniacae, quod absit, haereseos illigetur. Quid enim prodeat homini, sicut Veritas docet, si totum mundum acquiral, et suæ faciat animæ detrimentum (Matth. VIII, 56)? Unde necesse est ut Deum in omni quod gerimus attendamus, peritura et temporalia contemnamus, atque ad aetern:tatis bona cordis desiderium dirigamus. 8 Xenia autem vestrae sanc'itatis suscipere omnino nolueram, quia valde esset incongruum ut a prædatis atque afflictis fratribus munera percepisse videremur. Sed responsales vestri alio me argumento vicerunt, h ad eum illa deferentes, a quo non possent oblationes vestrae fraternitatis repelli. Illud enim vobis prae omnibus studendum est, ut venturo judici animarum, sicut praediximus, non peritura munera procuretis, quatenus et vos de vestra mercedis operatione, et nos pariter de nostra adhortatione respiciat. (V'ide sup. ep. 22.)