# Registri Epistolarum 24.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/24.1

Gregorius a Romano exarcho Italiæ. Apud excellentiam vestram pravorum audacia. oorreptionis debet aculeos magis quam defensionis invenire solatium. Nam satis grave est si iHM habere pravam contingat actionem rtlugiuDI, unde disciplinae decet prodire censuram. Perventf. itaque ad nos Speciosum quemdam presbyteruln, qui causa poscente in monasterium a Joanne fratre et coepiseop8 nostro fuerat deputatus, contra sui pastoris exinde voluntatem exiisse, L et, ecclesiasticæ constitutionis vigore despecto, ante dicto episcopo, vest ra fretum tuitione, resistere. Quod quia excellentiæ vestræ sine dubio pulsat invidiam, necesse est ut ab ejus vos, habita discretione, debeatis tuitione suspendere, ne si nominis vestri occasione pastori suo inobediens vel contumax fuerit ad tempus, et vestras contra vos judices defensare, atque excellentiam vestram hac ex re cogatur offendere, et nos pariter de vestra discordia contristare.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
