Latin
Book 5, Letter 24
Gregory the Great, Registri Epistolarum 24.2
Unproofread scanNot analysed yet
Comperimus præterea, quod dici nefas est, quasdam mulieres, quæ nunc usque in religioso atque monachico habitu permanserunt, e suam vestem et suam relaturam deponere, et conjugibus, quod sine gravi referre non possumus dolore, sociari. Sed hoc quidem d ut. dicene vel attentare præsumant, favoris vestri patrocinio fulciri dicuntur, quod nos credere perversitatis ipsius acerbitas non permittit. Petimus ergo ut in tanto vos peccato miscere nullatenus debeatis. Nam bujusmodi iniquitatem impunitam propter Deum nullo modo patimur remanere. Unde iterum quaesumus ut excellentia vestra in talium se causarum defensione non misceat, Ile et Deus suam defendat injuriam, et inter nos aliorum pariat culpa discordiam. e Mense Februario, indictione 13. (Cf. Joan. Diac. I. III, n. 40.)