# Registri Epistolarum 24.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 12, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/24.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/24.2-2

Ab hoc igitur recedentes, cellerarium quemdam nomine Maurum petiverunt, cujus vitae atque industriæ multa testificantur, quia et quondam abbas Claudius cum quibusdam laudabat. Tua itaque experieutia sollicite requirat; ct si ejus vita ad locum regiminis digna est, a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano hunc abbatem ordinari faciat. Si vero est quod ei omnino obviet, et ex sua congregatione invenire aptum miniine possunt, ipsi sibi aliunde eligant, et is quem elegerint fiat. Hoc autem prædicto fratri et coepiscopo nostro olnnino dicere stude, ut peculiaritatem a quatuor aut a quinque monasterii monachis, in quibus corrigi hactenus minime potuit, studiosissime compescat, et hoc ipsum monasterium a tali peste mundare festinet, quia si illic e peculiaritas a monachis habetur, neque concordia neque charitas in congregatione eadem poterit | crmanere. Quid est autem habitus monachi, nisi des pectus mundi? Quomodo igitur mundum despic iant qui in monasterio posili aurum quærunt? Ita igitur tila experientia faciat, ut neque loci ordinatio dilTeratur, neque ad nos ulterius hac de re querela pervenial.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
