# Registri Epistolarum 248

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, D ponendum ob crimina Secundinum abbatem, postulatumque a congregatione ordinan…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/248

Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Quamvis horrenda exsecrandaque nimis Secundinum ad aures nostras pervenerit crimina commisisse, hoc tamen solum ad ejus damnationem potest suflicere, quod etiam ipse de se dicitur fuisse confessus. Cognovimus antem ab eo dictum, quod dum tertius a luco esse abbaiis, a statu habitus sui a in lapsura corporis ceciderit; et licet ad abbatis ordinem nto coinquinatus facinore nulla debuerit ratione proficere; tamen quia, Lemenrio post ausa ac tanta pollutione detentus, hoc indigus arripuit, experientiæ tuæ hujus auctoritatis tenore præcipimus ut, suprascripto Secundino remoto ab abbatis officio, Theodosium, quem congregatio ipsa sibi petiit ordinari, in monasterio sancti Martini abbatem solenniter per eum cujus provisio interest facias ordinari, quatenus iti cura congregationis subjectae, adjuvantc Deo, cauta possit sollicitudine vigilare. Possessiones vero vel burlos ejusdem monasterii ecclesiastica, in quantum ratio patitur, tuitione defende.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
