# Registri Epistolarum 25-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25-2

Gregorius universis habitatoribus Arimini. Si culpam vestram, filii dilectissimi, intentius vemis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod episcopum vestrum non devota mente nec ut filii suscepistis: quem inquietudo et tribulatio a vobis illata ad hoc usque perduxit, al molestiam corporalem incurrerit, quamvis in eo nibil de his quæ nobis sunt scripta cognoviinus, sed solum inesse debilitatem vidimus, pro qua eum bic retinere curavimus. Et quia illuc modo ad praesens non valet remeare, Ecclesiae vestrae necessario a providimUs Leontium fratrem et coepiscopum nostrum vilitatorem per omnia deputare, cui etiam nostris scriptis injinximus ut omnia quae ad curam utilitatemque Ecclesiæ pertinent, tanquam proprius episcopus debeat ordinare. Vos ergo ita ei in omnibus obedite, quatenus operam sibi visitationis injunctam b, vestra jutus salubriter in omnibus devotione, possitcomplere. (Cf. Joan. Diac. I. IV, c. 52.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
