Latin
Book 6, Letter 25
Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quiesce ergo a cunctis excusationibus, et hac adesse non differas, ut, veritatis indagatione roborati, causæ tuae tandem terminum imponamus. Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensn ad sacerdotalem ordinem coguosceris inordinate prorupisse, intolerabilis quidem culpa est; sed hanc secundum jussiones serenissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciae tuae errore perstiteris, laxalOus, atque de hac re contra te minime movemur. Sed alia quæ nobis dicta sunt Irrequisita præterire non palimnr.