# Registri Epistolarum 25.5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.5

Sed considerandum quoque est ut rector cum se ad loquendum præparat, sub quantæ cautelaE studio loquatur auentlal; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hincnamque Veritas dicit: Habete saI in vobid, et pacem habete inler vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audicutium unitas confundatur. Hinc Paulus ait:Non pluI sapere quam oportet apere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc in sacerdotis veste juxta divinam vocem, tintinnabulis mala punica conjunguntur (Exod. XXVIII, 33). Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in melo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumerus sanctæ Ecclesiæ populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.Tunc ergo tintinnabulis mala punica jungimus, cum per omne quId dicimus unitatem fidei custodimus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
