Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 25
Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem servanda est virtus humilitatis, ut non solvantur jura regiminis; ne dum prælatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum viiam restringere sub disciplinæ vinculo non possit; ct sic servanda est disciplinæ severitas, ne dum plus quam necesse est zelus accenditur, mansuetudo funditus amittatur. Sæpe namque (Grat. (dist 41, cap. 6) vitia virtutes se esse mentiuntur, ut tenacia parcimonia, effusio largitas, crudelitas zelus justitiæ, remissio pietas velit videri. Disciplina ergo vet nlisericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed magna discretionis arte servanda eat, et juste consulens misericordia, et pie feriens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate pNr Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque o! cum vulneribus ejus adhibetur (Luc. I, 33, seq.) ; ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, et per oleum foveantur. Necesse quippe est ut is qui sanandis vulneribus præest, in vino morsum doloris adhibcat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundenur putrida, per oleum. sananda foveantur. Sit ergo amor, sed non emol- Jiens; sit vigor, sed non exasperans: Quod bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturæ sacræ scientia in boni rectoris pectore, si est virga districlionis, sit ct manna dulcedinis.