Latin
Book 3, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 26.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illud praeterea necessario te duximus adhortandum, ut ita te in cunctis utilitatibus Ecclesiae tuae pure ac diligenter exhibeas, quatenus nec offensa te aliqua de neglectu respiciat; et culpam, si qua in te, propter quam Dominici corporis et sanguinis communione fueras privatus, vel latens inventa est, tuae fidei puritate detergas. Admone igitur clerum et poputum, ut ad eligendum nullatenus dissentiant sacerdotem; sed uno consensu talem a bi eligant consecrandum episcopum, cujus et actus laudabiles, et grata Deo et hominibus possit esse persona; ne si aliter actum fuerit, in diversis, quod absit, studiis, damnum ecclesiasticis rebus eveniat. c Mense Aprili, indictione \I. (Cf. Joan. Diac. I. IV, c. 33. Vide inf. ep. 29.)