# Registri Epistolarum 26

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26

Gregorius Anastasio atriarchæ AnLiocbeno. n Scripta vestrae beatitudinis, uti fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans inveni. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera præcepit, et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut æstimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis; ita ut omnem mentis rectitudinem fonditus perdens, contemplationisque aciem aminens, non per prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatua sum usquequaque (Paal. CXVIII, 107). Tanta Ine quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna anius nullatenus crigatur. Multis causarum fluctibus quatior, et post illa quietis otia, tumulluosæ vitæ tempestatibus arOigqr, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem marii, et tempestas denlersi, me (Psal. LXVIII, 5). Periclitanti igitur mihi manum orationis vestræ tendite, vos qui in virtutum littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse, multisque posse lucere perhibetis, aestimationem mibi meam, fateor, in dubietatem maximam perduxistis. Cunsidero namque qni sum, et nihil in me ex hujus boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dichis, contradicit nihi infirmitas mea. Cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra. Sed quaeso, vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut etsi non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis. Praeterea siculi patriarchis aliis patribus vestris, synodicam vobis epistolam direxi; quia apud me seroper hoc estis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse, non quod c ex voluntate hominum putamini non esse. Latori vero praesentium Bonifacio defensori aliqua injunxi, quae sanctitati vestræ debeat secretius intimare. Amatoris autem vestri beati Petri apostoli vobis claves transmisi, quae super ægros positæ multis solent miraculis coruscare. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 23; l. IV, c. 25.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
