Latin
Book 2, Letter 27
Gregory the Great, Registri Epistolarum 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Rusticianae patriciae. Epistolam excellentiae vestræ suscipiens, votivo sum incolumitatis ejus nuntio relevatus, optans. ut vitam actusque vestros sua Dominus misericordia. protegat et disponat. Valde autem miratus sum cur deliberatae viae eundi ad loca sancta, intentionem et volum boni operis deflexistis, dum si quando bonum. aliquod dono Conditoris in corde concipitur, celeri necesse est devotione compleri, ne dum callidus insidiator animum irretire nititur, subinde impedimenta suggerat, quibus ad effectum minime desideria sua mens occupationibus debilitata perducat. Unde necesse est excellentiam vestram omnibus impedimentis piis causis obviantibus anteire, et ad fructum bo- IIi operis totis cordis nisibus inhiare; ut et in praesenti sæculo tranquille vivere, et in futuro coeleste regnum valeat possidere. Illud autem quod scripsistis, Passivum contra vos aliquas rnolitum fuisse calumnias, piissimos vero imperatores non solum libenter fon audisse, sed etiam aspere suscepisse, cujus hoc fuerit donum, perpendite; et ad eum qui hominibus in hoc sæculo ne quantum appetunt norere valeant, potenter obviat, totam spem mentis inflectite, quatenus pravas hominum voluntates braitiii sui oppositione reverberet, conatusque eorum, ut consuevit, misericorditer ipse confringat. Gloriomin domnum Appionem et domnam Eusebiam, domnum Eudoxium ct domnam Gregoriam, mea per vos deprecor vice salutari.