Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 28
Gregory the Great, Registri Epistolarum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Sebastiano episcopo a Rhisiniensi. Quamvis nulla merui beatitudinis vestrae scripta suscipere, tamen ego etiam obliscentum me non ohliYiscor, negligentem pulso, torpentem amoris stimulis inquieto, ut qui ex semetipso uon vult inpendere, vel pulsatus sciat reddere quod debet. Praeterea indico suggestionem me apud piissimos dominos summis precibus plenam fecisse, ut virum beatissimum domnum Anastasium patriarcham, enncesso usu pallii, ad beati Petri apostolorum principis limina mecum celebraturum solemnia missarum transmittere debuissent; quatenus si ei ad sedem suaw minime reverli liceret, saltem mecum in honore suo viveret. Sed quæ causa contigerit, ut eadem scripta retincren1, praesentium lator vobis innotescet. Ejusdem tamen domui Anastasii animum cognoscite, et quidquid ei de hac re pl acuerit, vestris Inibi epistolis iudicate.