# Registri Epistolarum 28-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/28-2

Gregorius Stephano a chartulario. Scientes magnitudinem charitatis vestræ toto Dominum corde diligere, ob hoc ea quae in massis v de jure quondam patricie recordationis Julii contra praecepta dominica contraque canonum rcgulam commissa esse didicimus, ad ejus necesse duximus referre notitiam, quatenus et quae perpetrata sunt corrigi debeant, et alii deinceps tentare non præsumant. Insinuatum igitur nobis est, in massa quæ nuncupatur c Marato, abbate monasterii sancti Georgii quod in cadem situm est, duos monachos refugisse; et unum quidem ex eis jam conjugem accepisse, alium autem laicum effectum saeculariter vjvere; cum nec ex familia massæ homines ipsi esse liheri asserantur, et vel si secundum conditionem debuissent:'gere, contra Deum erat ut post adeptum.livini officii cultum, ad sæcularem vitam atque Irabitum remearent. Unde hortor ut, habita judicis æterni consideratione, monachos ipsos retrudi sine dilatione faciatis, ne corum exemplo, cum vestro, quod absit, peccato, cæterorum monasterionim districtio dissipetur, sed magis ut magnitudinis vestræ solatio aliis monachis spes gerendi talia submoveatur. Asserit autem prædictus abbas presbyterum prædictæ massæ novas monasterio ipsi velle imponere consuetudines, quae ex tempore conditi mona, terii per triennale tempus hactenus non fuerunt, siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a IIdeli bus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere. Quod magnitudo vestra studeat diligenter aguoscere; et si hoc ab initio uon fuit, etiam labentibus temporibus aliud noviter imponi non concedat, maxime cum exiguae substantiae et monasterium pauperum esse didicinlus, et abbatem ipsum hospitalem omnino esse multorum attestatione didicimus d.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
