Latin
Book 5, Letter 28
Gregory the Great, Registri Epistolarum 28.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius aCastorio diacono. Quædam ad nos de b Pisaurensi episcopo pervene rum, quae indiscussa nullo modo sunt relin uenda. Propterea experientiæ tuæ præcipimus ut de vita et acUbus ipsius subtili indagatione studeat perscrutari. Et si quid fortasse repererit quod sacerdotii, quod absit, integritatem valeat maculare, ad nos eum cum scriptis tuis de his quae in veritate cognoveris omnimodo sub competenti cautela transmitte, ut informati, Deo revelante, subtilius de veritate, quid fieri debeat pertractemus. Non solum autem de eo, sed et de aliorum quoque sacerdotum te vita convenit esse sollicitum. Et si de quolibet sinistrum quidpiam, sentire potueris, nobis renuntiare festina, ut actuum pravitas salubriter cum Dei solatio debeat emendari.