Latin
Book 2, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maurilio et Vitaliano a magistris militum. Gloriae vestr. c suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quæ scripsistis parata fuerunt. Sed Aldio vir ma- Inificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo jain Ariulpbus esset, et timuimus ne inilites qui ad vos diriguntur in manus ejus inciderent. Tamen ethic, in quantum Deus adjuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum se paravit. Sed et gloria vestra, si huc pcrexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cun auxilio Dei a dorso ejus quod potestis perficite. Speramus enim in omuipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cujus ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsuiu sibi contrarium sine mora inveniet.