Latin
Book 5, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Vincomalo defensori. a Ecclesiasticae utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut si nulli conditioni vel corpori teaeris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, officium Ecclesiæ defensorum accipias, ut quidquid pro pauperum commodis tibi a noLis injunetum fuerit, incorrupte et vivaciter exsequar is, usurus hoc privilegio quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis fuerint injuncta complendis operam tuam fidelis clhibeas, redditurus de actibus tuis sub Dei nostri judicio rationem. Hanc autem epistolam c Paterio notario Ecclesiæ nostræ scribeadam dictavimus. d Mense Martio, indictione i3.