Latin
Book 13, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Philippo presbytero. Suscepi epistolas dilectionis tuae, in quibus mihi innotescere curasti quod vir venerabilis Andreas, presbyter, de hac luce migraverit. De cujus ereptione gavisus sum, quia ad ea quae semper expetiit gautlia æterna pervenit. De solidis vero qui pro faciendo xenodochio b a filio nostro Probo abbate Jerosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, ut fieri debuisset. immutari pon potuit. Sed benedic ionem parvulam quinquaginta solidos sanctitati vestrae transmisi. Vos igitur pro me, sicut crede quia facitis, enixius orate, ut de prasentis vim pelago me omnipotens Deus sus manu eripiat, atque me quiescere in aeternae vitae liuore concedat. Graves enim hic gladiorum oppressiones et causarum tumultus patior. Sed si me diligitis, orando monstrate, quatenus orationis vestrae intercessionem sentiam, et amplius in tot malis atque perturbationibus noa affligar. Omnipotens Deus sua vos manu protegai, et pervenire cum vestris ad coelestia bona concedat. Mense Maii, indictione 6.