Latin
Book 3, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29.2
Unproofread scanNot analysed yet
c Sed quia juxta meritum plebium solent superno judicio personae provideri pastorum, vos spiritalia quærite, coelestia amate, temporalia et fugitiva despcite; et cel tissimum tenete quia placentem Deo pastorem habebitis, si vos in vestris actibus Deo placetis. Ecce jam mundi hujus omnia perdita conspicimus, quæ in sacris paginis audiebamus peritua. Eversæ urbes, castra eruta, ecclesiae destructæ; nullus terram nostram cultor inhabitat. In nobisipsis pausissimis, qui ad modicum derelicti sumus, cum supernæ percussionis cladibus humanus gladius iuressanter saevit. Mundi igitur mala, quae dudum ventura audiebamus, aspicimus, quasi paginæ nobis Codicum factae sunt ipsae jam plagae terrarum. In interitu ergo rerum omniuln pensare debentis nil fuisse quod amavimus. Appr. opinquantem itaque æterni judicis diem sollicita mente conspicite, et ter. corem ipsius poenitendo praevenite. Delictorum omnium maculas fletibus lavate. iram quae aeterna imminet temporali lamento compescite. Pius enim Conditor noster, cum ad judicium venerii, tanto nus majore gratia consolabitur, quanto nunc conspicit quod a nobis nostra delicta puniuntur.