Latin
Book 7, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ipsum vero esse in obsequio piissimi principis, quanta est mentis occupatio in appetitu terrenæ gratie, et quantus est timor ne haec eadem gratia perdatur, si adepta fuerit? Perpende ergo quae poena sii, aut prosperitatis desiderio fatigari, aut adversitatis timore pavescere. Unde magis suadeo ut magnitudo vestra in suo proposilo quondam, in pauco temp ire delectabili e receptaculo peregrinationis vivere studeat, et quietam ac tranquillam vitam ducere, sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari, in aeter- Dilatis amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in eorum remuneratione sperare. Sic autem vivere, jain in æternitatis vita partem habere est. Hæc, magnifice fili, loquor, quia multum te diligo. Et quia in procellas I et fluctus tendis, verborum meorum funibus te ad littus revoco; et si trahentem sequi volueris, quæ pericula cvaseris, quae gaudia inveneris, in ipso quietis tuae littore positus agnosces.