# Registri Epistolarum 29.2-4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/29.2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/29.2-4

Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in di!cctione Christianæ fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi sollicitudo augmentum in Deam amoris infundat, atque ita animos ejus, etiam pro subjectæ sibi gentis plenissima conversione succendat, ut et magnum omnipotenti Domino c de devotionis vestrae studio sacrificinm offerat, et ea quae de volis narrata sunt et crescant et vera esse modis omnibus approbentur; quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca, et usque Constantinopolim ad serenissimum principem pervenerunt. Unde sicit nobis de Chrislianitatis vestrae solatiis lætitia facti est, ita quoque de perfecta operatione vestra angelis fiat gaudium in caelis. Sic vos in adjutorio fupradic li reverendissimi fratris et coepiscopi nostri, et servorum Dei quos illuc misimus, in conversione gentis vestrae devote arc totis viribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro conjuge vestro regnetis, et post longa annorum tempora futurae quoque vitæ gaudia, quae finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut glori:e vestrae cor et ad operanda quae diximus, gratiae suæ igne succendat, et aeternae mercedis fructum vobis do placita sibi opcratione concedat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
