Latin
Book 12, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 29.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem quod idem frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines dare sub præmio perhibetur, subtilius a vobis et omnino districte quærendum cst. Et si ita, quod non optamus, esse claruerit, sic ad ulciscendum hoc vester se propter Deum zelus accenlat, ut et ordinanti avaritia sua convertatur ad poenam, et illicita ordinatio effectu carens, amhi ionis suae desiderio non fruatur. hi qua re hortamur vos atque prae omnibus admonemus, ut ita fraternitas vestra studeat esse sollicita, quatenus priusquam unius vitio simoniacae illie haereseos nequitia convalescat, sententiæ vestrae falce facto ex opere concilio radicitus amputetur. Nam quisquis ad boc facinus emendandum officii sui consideratione vehementer e non arserit, cum ipso se non dubitet babere portionem, a quo prius a hoc peculiare flagitium sumpsit exordium. Et ideo, sicut diximus, binevigibnter atque studiose agendum est ut concilium vestrum, quod nunc usque sine hujusmodi prava opinione, Deo custodiente, servatum est, hujus sceleris venena nec polluere possint nee perdere.