# Registri Epistolarum 3-5-5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, 3 to 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/3-5

De fratrum vcro animatus omnino esto sollicitus. Sufficiat jam quod opinio monasterii per vestram negligentiam inquinata est. Non frequenter ioras egrediaris. In causis istis procuratorem institue, et tu ad lectionem atque orationem vaca. De hospitalitate esto sollicitus; quantum potes pauperibus largire, ita tamen ut serves quod Floriano restitui debeat. In ipsis autem fratribus monasterii tui quos video, non invenio eos ad lectionem vacare. Unde considcrare necesse est quantum peccatum est ut ex aliena oblatione Deus vobis alimoniam transmiserit, et vos mandata Dei discere negligatis. De sei vero unciis domus, si authenticam chartulam non videmus aut exemplaria, nil possumus facere. Sed Florentino f Dei famulo præceptum transmisi, ut si ei veritas constiterit, easdem sex uncias vobis restituat. Quibus restitutis, reliquas sex uncias aut in emphyteosim damus, aut reditus commutamus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
