Latin
Book 5, Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac ni-mium gravari. Etsi minus in …
Gregory the Great, Registri Epistolarum 3-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ omnia serenissima domina solerter aspiciat, et oppressorum gemitus compescat. Hæc enim ego ad piissimas aures vestras pervenisse non suspicor. Nam si pervenire potuissent, nunc usque minime permansissellt. Quae piissimo domino apto sant tempore suggerenda, ut ab anima sua, ah imperio atque a filiis suis tate huc tantumque peccati pondus amoveat. Qui scio quoniam dicturus est quia noLis in Italiæ expensis transmittimur quidquid de prædictis insulis aggregatur. Sed ego suggero ad hoc ut etsi minus expensæ in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat. Nam et idcirco fortasse tantae expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admistione colliguntur. Praecipiant ergo serenissimi domini nit cum peccato colligi. Et scia quia etsi parum reipublicæ attribuitur utilitalibus, ex eo multum respublica i adjuvatur. Quam ctsi fortasse contingat expensis minoribus minus adjuvari, melius est tumen temporaliter nos nen vivere, quam vos ad æternam vitam obstaculum aliquod invenire. Quae enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distrahunt ne torqueanlur." Qualiter autem miserendum sit filiis aliorum, hoc bene sciunt qui habent proprius. Unde mibi haec breviter suggessisse sufficiat, ne si ea quæ in his. parlibus aguntur pietas vestra non cognosceret, me apuJ districtum judicem silentii mei cula multaret.