Latin
Book 5, Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohib…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 3-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quibusdam namquc narranHbus (Grat. i, q. i, c. i i 7), e agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. xx! ,12). f Golumbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut prædixi, malo jam innuitur quid sequatur. Quia qui in templo Dei columbas venderc præsompserunt, eorum, Deo judice, cathedræ reciderunt.