Latin
Book 5, Letter 3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
a Praeterea (Grat. di". 50, c. 10) ad fraternitati tuae consulta respondentes, statuimus diaconum e abbatemb de portu Veneris, quem indicas cefid sse, ad sacrum ordinem non debere vel posse ullo modo revocari. Quem quidem sacro ordine privatum in pœnitentiam deputare te convenit. Cujus si postea actas conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos. utu tamen decreveris, standi locum obtineaL Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab officia suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi. alium qui hoc officium implere debeat ordillahis. Saturninum vero expresbyterum, ut nunquam ad sacri ordinis ministerium praesumat accedere, scriptis cavere decrevimus. Sed eum in insula Gorgona atque d Capraria e sollicitudinem de monasteriis gerere, et in eo in quo est statu sine cujasquam adversitate manere permittimus. Fraternitas ergotua eommissos sibi vigilanti cura custodiat, a malis actibus sua, ut valet, prædicatione corripiat, quatenus et officii sui inveniatur, sicut decet, implere propositum, et Deum sibi retributorem suae faciat actionis existere. Nos vero omnino vos videre cupimus, atque in Deo de vestra præsentia et salute gaudere. i Vestem vero ei quæ baptizanda est direxmus; atque ut nobis talia scribatis, semper optamus. Codicem vero regulæ pastoralis domno Columbo presbytero transmittendum per harum portitorem direximus, quem vos nolite detinere. Nam usui vestro alium sub celeritate transmittemus.