Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Andreæ °illustri. Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si IDe diligitis, plangite, quia hic hujus mundi tantae occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatuln. Quod incessanter defleo, atque ut pro me Domir,um e10retis rogo. Præterea sacratissimam clavem a sancti Petri apostoli corpore vobis transmisi, quæ super ægros multis solet miraculis coruscare; nam etiam de ejus catenis interius habetur. b Eædem igitur catenæ, quæ illa sancta colla tenuerunt, suspensæ colla vestra sanctificent. (Cr. Joan. Diac. I. I, c. 50.)