# Registri Epistolarum 30.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.2-2

Indicamus itaque sanctitati vestræ venisse ad nos quemdam hominem, Petrum nomine, qui se asserit fuisse episcopum, atque causæ sux a nohis remedium postulasse. Et prius quidem retulit quæ digna esse miseratione potuissent;sed requirentes, postea multo aliter qnam indicavit invenimus, et vehementer nos ejus actio contristavit.Sed quia causæ ipsius interna subtiliter nequaquam addiscere tam longo itineris intervallo disjuncti potuimus, eam, incerti quippe, definirenequivimns. Nunc vero quoniam remeans supradictus diaconus secum eum relaxari poposcit, et ipse ad vos se petiit debere trans- III i nit scientes sanctitatem vestram, zelum, sicut decet, fidei, et amorem haberejustitiæ, nobis gratu" fuit, et ea quæ petiverunt concessimus. Quia ergo praesentes causam subtilius potestis scire,hortamur ut eidem Petro ita servare quidquid justum canonicumque ruerit debeatis, quatenus et rectitudinis vigor a vobis in omnibus impleatur, et causa ipsius secundum Dei timorem et Ecclesiæ videatur regulas judicata. Si quis vero conscius vel particeps præfato retro in bis quibus accusatur, dicitur exstiisse, subtiliter requirendum est, et, veritate cognita, similiter canonice judicandum.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
